Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Omnibus clericis communis est uita seruanda.

Item Clemens in epistola IV.
Dilectissimis fratribus et condiscipulis, Ierosolimis cum
karissimo fratre Iacobo et coepiscopo habitantibus,
Clemens episcopus. Communis uita, omnibus est necessaria,
fratres, et maxime his, qui Deo inreprehensibiliter militare
cupiunt, et uitam apostolorum eorumque discipulorum
imitari uolunt. §. 1. Communis enim usus omnium, que
sunt in hoc mundo, omnibus hominibus esse debuit. Sed
per iniquitatem alius hoc dixit esse suum, et alius istud
et sic inter mortales facta est diuisio. §. 2. Denique Grecorum
quidam sapientissimus, hec ita esse sciens, communia
debere, ait, esse amicorum omnia. In omnibus autem
sunt sine dubio et coniuges. "Et sicut non potest," inquit,
"diuidi aer, neque splendor solis, ita nec reliqua, que communiter
omnibus data sunt ad habendum, diuidi debere,
sed habenda esse communia." Unde et Dominus per Prophetam
loquitur, dicens: "Ecce quam bonum et quam
iucundum, et reliqua." §. 3. Istius enim consuetudinis
more retento etiam apostoli eorumque discipuli, ut predictum
est, una nobiscum et uobiscum communem uitam
duxerunt. Ut enim bene nostis, erat multitudinis


eorum cor unum et anima una, nec quisquam eorum aut
nostrum de his, que possidebat, aliquid suum esse dicebat,
sed omnia illis et nobis erant communia, nec quisquam
egens erat inter nos. §. 4. Omnes uero, qui domos uel
agros possidebant, uendebant eos, et precia eorum et reliquas
res, quas habebant, offerebant, ponentes ante
pedes apostolorum (sicut nobiscum quidam uestrum cognouerunt
et uiderunt), et diuidebant singulis, prout cuique
opus erat. §. 5. Ananias autem uir austerus, et Saphira
uxor eius, quia mentiti sunt apostolis de precio agrorum
suorum, quos uendiderant, nobis presentibus, in conspectu
omnium circumstantium a conspectu apostolorum propter
peccatum eorum et mendacium, quod fecerunt, mortui
delati sunt ambo. Quapropter hec cauenda uobis
mandamus, et doctrinis et exemplis apostolorum obedire
precipimus, quia hi, qui mandata eorum postponunt, non
solum rei, sed etiam extorres fiunt. Que non solum
uobis cauenda, sed etiam omnibus predicanda sunt.
§. 6. Unde consilium dantes uestram prudentiam hortamur,
ut ab apostolicis regulis non recedatis, sed communem
uitam ducentes, et scripturas sacras recte intelligentes,
que bene nouistis adinplere satagatis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

675/676
Gehe zu Spalte: