Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Que ante suam ordinationem, uel post, hereditaria successione quesiuit episcopus, cui uult derelinquat.

Item ex Concilio Spalensi.
Fixum abhinc et perpetuo mansurum esse decreuimus,
ut episcopus res sui iuris, quas aut ante episcopatum, aut
certe in episcopatu hereditaria successione acquisiuit, secundum
auctoritatem canonicam cui uult conferat et quicquid
de eis uult, faciat. Postquam autem episcopus factus est,
quascumque res de facultatibus ecclesiae aut suo, aut alterius
nomine conparauerit, decreuimus, ut non in propinquorum
suorum, sed ecclesiae, cui preest, iura deueniant.
Gratian. De rebus uero ecclesiasticis testari licet episcopo,
si tantumdem de propriis restituat.
Unde in Agatensi Concilio [c. 51.] statutum est:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

715/716
Gehe zu Spalte: