Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Que monasteriis ab episcopo conferuntur reuocari non debent.

Item Gregorius Mariniano Episcopo Rauennati.
[lib. V. epist. 1.]
Quia Iohannes quondam decessor tuus sepius a
nobis expetiit, ut ea, que in monasterio illo contulerat,
quod iuxta ecclesiam S. Apollinaris ipse construxerat, nostra
debuissemus auctoritate firmare, et hec facturos nos esse
promisimus, fraternitatem uestram necessarium preuidimus
adhortandam, ut nichil de his, que illic contulit
atque constituit, aliquo modo patiatur inminui, sed omnia
firma stabilitate studeat seruari. Huius igitur monasterii
et collectarum illic rerum quia in testamento, quod condidit,
fecisse noscitur mentionem, sciendum uobis est, non
nos ideo ea confirmasse, quoniam suppremam eius sequimur
uoluntatem, sed quia hoc ei (sicut diximus) uiuenti promisimus.
Hec itaque omnia sic sollicite fraternitas uestra
inplere festinet, quatinus et que in suprascripto monasterio
constituit et a nobis sunt firmata seruentur, et illa, que
in dampno dari uel fieri per testamentum suae decreuerit
ecclesiae, nullam, prohibente lege, obtineant
firmitatem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

715/716
Gehe zu Spalte: