Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLV. Pro labore inuentarii nichil accipiant yconomi de rebus ecclesiae.

Karitatem tuam curauimus conmonere, ut, si quispiam


episcoporum de hac luce migrauerit, uel (quod absit) pro
suis remotus fuerit excessibus, conuenientibus yconomis
cunctisque clericis prioribus, atque in sui presentia inuentarium
ecclesiae rerum facientibus, omnia, que reperta
fuerint, subtiliter describantur, nec (sicut antea fieri dicebatur)
species quedam aut aliud quodlibet de rebus ecclesiae
quasi pro faciendi inuentarii labore tollatur. §. 1. Visitatores
ecclesiarum clericique earum, qui cum ipsis
non per suae ciuitatis parrochias fatigantur, aliquid
laboris sui capiant te disponente subsidii. Iustum namque
est, ut illi consequantur stipendium, qui pro tempore
suum conmodare reperiuntur obsequium.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

701/702
Gehe zu Spalte: