Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLVI. Excommunicentur laici, qui morientium clericorum audent bona diripere.

Item ex Concilio Urbani Papae Aluerniae habito.
De laicis questio facta est, qui morientibus episcopis
siue aliis clericis res defunctorum inuasas ecclesiae pauperibusque
subripiunt. Contra quos commune totius concilii
anathema prolatum est, ipso Papa huiusmodi sententiam
promulgante: "Si quis post interdicti presentis cognitionem
episcoporum, seu presbiterorum, aut clericorum aliorum res
inuaserit, usque ad satisfactionem excommunicetur. §. 1.
Episcoporum uero deficientium res per archipresbiterorum
seu archidiaconorum manus, aut secundum mortuorum iudicium
pro ipsorum salute in elemosinas dispensentur, aut
successori, qui futurus est, reseruentur. Id ipsum de presbiterorum
seu clericorum aliorum rebus per episcopum, uel
supradictas personas, aut cui deficientes conmiserint, fiat.
Si quis autem aduersus ista presumpserit, anathema sit."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

701/702
Gehe zu Spalte: