Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLII. De rebus ecclesiae, que absente episcopo distrahuntur, ad ius ecclesiasticum reuocentur.

Item ex Sinodo Anchiritana. [c. 15.]
Si qua de rebus ecclesiae, cum episcopus non est
presbiteri uendiderint, placuit rescisso contractu ad ius
ecclesiasticum reuocari. In iudicio autem erit episcopi constitutum,
si precium debeat recipi necne, propter quod
sepe contingit distractarum rerum redditus ampliorem summam
pro accepto precio reddi.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

701/702
Gehe zu Spalte: