Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Episcopo intestato ecclesia succedat ex integro.

Sicubi defunctus fuerit episcopus intestatus, post hanc
diffinitionem a presbiteris eius et diaconibus de rebus
ipsius breuis conscriptio fiat a minimo usque ad maximum,
id est de utensilibus et omni supellectile, ita tamen,
ut si quis exinde uel presumpsisse aliquid, uel occulte
tulisse fuerit conuictus, secundum furti tenorem restituat
uniuersa.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

717/718
Gehe zu Spalte: