Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIX. De redditibus ecclesiae etiam nouiter adquisitis quarta pars clericis erogetur.

Item Gregorius Maximiano Episcopo Siracusano.
[lib. III. epist. 11.]
Cognouimus de redditibus ecclesiae nouiter adquisitis
canonicam dispositionem quartarum minime prouenire,
sed episcopos locorum tantummodo distribuere quartam
antiquorum reddituum, nunc uero quesita suis usibus retinere.
Quam rem prauam subintroductamque consuetudinem
fraternitas tua uiuaciter emendare festinet, ut siue de
preteritis redditibus siue de his, que obuenere, uel
obuenientibus, quartae secundum distributionem canonicam
dispensentur. Incongruum namque est unam eandemque
ecclesiae substantiam dupplici quodammodo iure
censeri.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

697/698
Gehe zu Spalte: