Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Nunc queritur, si sacerdotes aliqua de rebus
ecclesiae dedisse noscuntur, an his, qui eas acceperunt aliqua
firmitate constabunt? Quod res ecclesiae nullo modo distrahi
possunt et distractae possideri, multis auctoritatibus probatur.
Ait enim Stephanus Papa:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

C. I. Ecclesiae pecuniam auferens uelut homicida dampnatur.

C. II. Quicquid de sacratis uasis uel ministeriis a quolibet clero usurpatum fuerit, ecclesiae restituatur.

C. III. Quicquid Domino consecratur ad ius pertinet sacerdotum.

C. IV. Excommunicationi subiaceat qui ecclesiastica predia inuadit.

C. V. Sacrilegii crimen incurrit qui predia ecclesiastica uexat.

C. VI. De eodem.

C. VII. In quadruplum restituat qui res inuadit ecclesiae.

C. VIII. Pro tenore secularium legum puniantur inuasores ecclesiasticarum rerum.

[C. IX.]

C. X. Ecclesiae rem subripiens in undecuplum restituat quod abstulit.

C. XI. Sine augmento sibi ablata ecclesiam recipere oportet.

C. XII. Non sunt alienanda in episcopatu adquisita.

C. XIII. Vasa sacra, nisi pro redemptione captiuorum non sunt alienanda.

C. XIV. Pro redemptione captiuorum uasa sacra non prohibentur alienari.

C. XV. Res ecclesiae licite inpenduntur pro captiuorum redemptione.

C. XVI. Res desolatae ecclesiae non preponantur captiuis.

C. XVII. Inuasoribus rerum ecclesiasticarum que penitencia sit inponenda.

C. XVIII. Res ecclesiae episcopus alienare uel usurpare non presumat.

C. XIX. Episcopo uel abbati res ecclesiae alienare non licet.

C. XX. Predia ecclesiae Papae alienare non licet.

C. XXI. Qui res ecclesiasticas uendit ad altare non audeat accedere.

C. XXII. Excommunicentur qui auctoritate principum res inuadunt ecclesiae.

C. XXIII. De rebus ecclesiae non est alienandum aliquid.

C. XXIV. Diuini muneris participatione priuetur qui ecclesiastica priuilegia calcat.

C. XXV. De eodem.

C. XXVI. Reddituum et oblationum duae portiones clericis conmittantur.

C. XXVII. De oblationibus fidelium quot portiones fiant, et que cui proueniat.

C. XXVIII. Oblationum et reddituum ecclesiarum tres portiones presbitero dispensandae credantur.

C. XXIX. De redditibus ecclesiae etiam nouiter adquisitis quarta pars clericis erogetur.

C. XXX. De stipendio ecclesiae quatuor debent fieri portiones.

C. XXXI. De eodem.

C. XXXII. Omnes presbiteri secundum iussionem episcopi res ecclesiae dispensare studeant.

C. XXXIII. De clericis, qui documenta ecclesiae subprimunt aut aduersariis tradunt.

C. XXXIV. Episcopus heredes non habens non alium quam ecclesiam sibi heredem instituat.

C. XXXV. Qui in clero constituti sunt de rebus ecclesiae nichil alienare presumant.

C. XXXVI. De possessione ecclesiastici iuris quicquid a presbitero distrahitur, inane habeatur et uacuum.

C. XXXVII. Alienationes factae ab intrusis et ordinationes sine consensu clericorum irritae sunt.

C. XXXVIII. Episcopo defuncto, uel adhuc in supremis agente, de rebus eius nichil est usurpandum.

C. XXXIX. Episcopi, qui nichil ecclesiae conferunt, famulos eius libertati non donent.

C. XL. De clericis, qui documenta ecclesiae subprimunt, aut negant, aut aliis dampnabiliter tradunt.

C. XLI. Ministris ecclesiae de rebus eiusdem absque episcopi permissu alienare nichil licet.

C. XLII. De rebus ecclesiae, que absente episcopo distrahuntur, ad ius ecclesiasticum reuocentur.

C. XLIII. Post mortem episcopi res ad eum pertinentes clerici non rapiant.

C. XLIV. Rescindantur precariae et commutationes ab inuasoribus factae.

C. XLV. Pro labore inuentarii nichil accipiant yconomi de rebus ecclesiae.

C. XLVI. Excommunicentur laici, qui morientium clericorum audent bona diripere.

C. XLVII. De eodem.

C. XLVIII. Res episcopi morientis metropolitano non licet inuadere.

C. XLIX. Aliena ecclesiae non licet inuadere.

C. L. Nisi causa necessitatis nec episcopo liceat rem ecclesiae usurpare.

C. LI. Nec presbiteri episcopis ignorantibus, nec episcopi ignorante concilio rem ecclesiae uendant.

C. LII. Nisi ut meliora prospiciat, rem ecclesiae distrahere non licet episcopo.

[C. LIII.]

C. LIV. Alienentur fugitiui, qui teneri non possunt.

C. LV. Item ex Concilio apud Tansiacum c. 2.

C. LVI. Alienatio de rebus ecclesiae quomodo rata esse poterit.

C. LVII. De eodem.

C. LVIII. De episcopo, qui non retento patrocinio seruos ecclesiae manumittit.

[C. LIX.]

[C. LX.]

C. LXI. De libertis ecclesiae, qui ab eius patrocinio discedunt.

C. LXII. Reuocentur in seruitutem ecclesiarum liberti, qui contra eas superbiunt.

C. LXIII. A patrocinio non discedant ecclesiae liberti ad sacros ordines promoti.

C. LXIV. Professionem suae conditionis liberti ecclesiae faciant.

C. LXV. Nec liberti, nec eorum posteri a patrocinio discedant ecclesiae.

C. LXVI. Que de rebus ecclesiae in remuneratione obsequii prestantur rata permanebunt.

C. LXVII. Serui ecclesiarum in eorum dominium transferri possunt, qui ecclesiasticis deseruiunt utilitatibus.

C. LXVIII. Miserationis et pietatis intuitu serui ecclesiarum possunt manumitti.

C. LXIX. Serui ecclesiarum publicis angariis non fatigentur.

C. LXX. Res sacrae quibus ex causis alienari debeant.

C. LXXI. Non parietes ornare templi, sed pauperibus prouidere gloria episcopi est.

C. LXXII. Qui beneficium ab ecclesia accepit, eius professionem nomine precariae faciat.

C. LXXIII. Licet religionis intuitu res ecclesiae alienare.

C. LXXIV. Non ultra quinquagesimam partem rerum ecclesiae monasterio, quod construit, episcopo licet conferre.

C. LXXV. Iure proprietatis res ecclesiae monasteriorum edificiis tradere licet.

Spalten:

687/688 - 711/712
Gehe zu Spalte: