Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXII. Reuocentur in seruitutem ecclesiarum liberti, qui contra eas superbiunt.

Item ex Concilio Spalensi. [II., c. 8.]
Octaua discussio agitata est de quodam Elisep ex
familia Egabrensis ecclesiae, qui ab episcopo suo traditus
libertati de libertate confestim ad contumaciae morbum
transsiliit, sicque per superbiam non solum eiusdem
episcopi malis uel insidiosis artibus salutem ledere
uoluit, sed etiam patronam ecclesiam libertatis inmemor predampnauit.
Aduersus quem ingrati actio canonum ac
legum auctoritate iuste dirigitur, scilicet, ut inmeritae libertatis
dampno mulctatus ad seruitutis nexum coactus
reuocetur. Talium enim status, qui contra episcopum
suum uel patronam ecclesiam nituntur, decidi potius
quam conseruari conuenit, ut quorum libertas perniciosa
est sit salutifera seruitus, et qui superbire nouerint
adepta libertate, proditi discant obedire subiecti.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

707/708
Gehe zu Spalte: