C. VIII. Pro tenore secularium legum puniantur inuasores ecclesiasticarum rerum.
Item Gregorius ad Constantiam Reginam Galliae.[lib. IV. epist. 33.]
Cum deuotissimam dominam sciam de celesti uita
atque remedio animae suae sedulo cogitare, culpam me
conmittere uehementer estimo, si ea, que pro timore
omnipotentis Dei sunt suggerenda, siluero, et te sanctissimam
de ecclesiastica pace sedule non conmonuero.
Nimis me Iuliani fratris nostri et coepiscopi proclamatio
nuper contristauit, maxime cum uillae suae, uidelicet ecclesiae,
a nequissimis predonibus sint depredatae, atque nocturnis
incendiis more furum conbustae, et dum idem
maligni iuxta nostri predecessoris Bonifatii decreta pro
emunitate illud emendare noluerint, et dum seculi
leges hec eadem ita se habere uoluerint, lege uulgari
teste, in qua sic scribitur: "Si quis manu armata usque ad
quatuor homines in uicum alterius ad malefaciendum uenerit,
ille, qui prior est, pro illicita presumptione conponat solidos
nongentos, sequaces uero eius unusquisque solidos
octoginta. Si uero incendium fecerit, nouies conponat:
predam uero in quadruplum restituat."