Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Ecclesiarum prepositi rerum earundem dispensatores efficiuntur.

Item Prosper. [de uita contemplatiua, lib. II. c. 9.]
Expedit facultates ecclesiae possideri, et proprias perfectionis
amore contempni. Non enim propriae sunt, sed
communes ecclesiae facultates, et ideo quisquis omnibus,
que habuit, dimissis aut uenditis fit rei suae contemptor,
cum prepositus factus fuerit ecclesiae, omnium, que habet
ecclesia, efficitur dispensator. Denique S. Paulinus, ut ipsi
melius nostis, ingentia predia, que fuerunt sua, uendita
pauperibus erogauit; sed cum factus esset episcopus, non
contempsit ecclesiae facultates, sed fidelissime dispensauit.
Quo facto satis ostendit, et propria debere propter perfectionem
contempni, et sine impedimento perfectionis posse
ecclesiae facultates, que sunt profecto communia,
possidere. Quid S. Ylarius? nonne et ipse omnia
sua aut parentibus reliquit, aut uendita pauperibus erogauit?
Is tamen, cum merito perfectionis suae fieret ecclesiae Arelatensis
episcopus, que illa tunc habebat ecclesia non solum
possedit, sed etiam acceptis fidelium numerosis hereditatibus
ampliauit. Itaque homines tam secularium
quam diuinarum litterarum sine ambiguitate doctissimi,
si scirent res ecclesiae contempni debere, nunquam eas
debuerant suscipere, qui omnia reliquerant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

681/682
Gehe zu Spalte: