Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Clericus nichil seculare possideat.

Item Ieronimus ad Nepotianum.
Clericus, qui Christi ecclesiae seruit, interpretetur
primum uocabulum suum, et, nominis diffinitione prolata,
nitatur esse quod dicitur. Si enim KLEROS grece latine sors
appellatur, propterea clerici dicuntur, quia de sorte
Domini sunt, uel quia ipse Dominus sors, id est pars, clericorum
est. Et quia uel ipse pars Domini est, uel Dominum
partem habet, talem se exhibere debet, ut ipse
possideat Dominum, et ipse possideatur a Domino. Qui
Dominum possidet et cum Propheta dicit: "Pars mea
Dominus," nichil extra Dominum habere potest. Quod


si quippiam aliud habuerit preter Dominum, pars eius
non erit Dominus; uerbi gratia, si aurum, si argentum, si
possessiones, si uariam suppellectilem, cum istis partibus
Dominus non dignatur fieri pars eius. Si autem ego pars
Domini sum, et funiculus hereditatis eius, non accipio
partes inter ceteras tribus, sed quasi Leuita et sacerdos
uiuo de decimis, et altari seruiens altaris oblatione
sustentor. Habens uictum et uestitum, his contentus ero,
et nudam crucem nudus sequor.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

677/678
Gehe zu Spalte: