Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA XVI.

GRATIANUS.
Quidam abbas habebat parrochitanam ecclesiam; instituit
ibi monachum, ut offitium celebraret populo; possedit eam per
quadraginta annos sine aliqua interpellatione; tandem querela
aduersus abbatem mouetur a clericis baptismalis ecclesiae, in
cuius diocesi parrochitana ecclesia illa consistebat. (Qu. I.)
Hic primum queritur, utrum monachis liceat offitia populis celebrare,
penitenciam dare et baptizare? (Qu. II.) Secundo, si
contigerit eos capellas habere episcopali beneficio, an ab eis sint
instituendae, an ab episcopis? (Qu. III.) Tertio, an iura ecclesiarum
prescriptione tollantur? (Qu. IV.) Quarto, si ecclesia
aduersus ecclesiam prescribat, an etiam monasterium aduersus
ecclesiam prescribere possit? (Qu. V.) Quinto, si capellam in
suo territorio edificatam iure territorii sibi uendicare ualeat?
(Qu. VI.) Sexto, si archipresbiter uel episcopus sua auctoritate,
non iudiciaria sententia capellam illam inrepserit, an cadat a
causa, ut ecclesia, cui presidet, non ultra habeat ius reposcendi
quod suus pastor illicite usurpauit? (Qu. VII.) Septimo queritur,
si laici capellam illam tenebant (ut quibusdam moris est)
et in manibus abbatis eam refutauerint, et ordinandam tradiderint,
an consensu episcopi et clericorum abbas possit eam
tenere?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. Monachorum conuersatio ab omnibus debet esse discreta.

C. II. Monasterii districtionem et ecclesiasticum ministerium quilibet simul tenere non potest.

C. III. Monachi, qui ad clericatum promouentur, a priori proposito discedere non debent.

C. IV. Monachus non habet docentis offitium sed plangentis.

C. V. In populari frequentia monachi esse non debent.

C. VI. Monachus pascitur, clerici pascunt.

C. VII. Non licet aliquid monachis agere sine presbiterorum consilio.

C. VIII. Secundum ethimologiam nominis monachus solitariam uitam ducat.

C. IX. Absque episcoporum consensu episcopalia iura monachi non usurpent.

C. X. De eodem.

C. XI. Monachi intra claustra morantes clericorum offitia exterius non administrent.

C. XII. Monachi, qui sunt in ciuitatibus, episcopo debent esse subiecti.

C. XIII. Missae celebrari, et mortui sepeliri in monasterio non prohibeantur.

C. XIV. Non sunt cassandae piae uoluntates defunctorum.

C. XV. Testatoris arbitrium seruari oportet.

[C. XVI.]

C. XVII. Monachi, qui sine licentia episcopi uagantur, ad propria loca redire cogantur.

C. XVIII. Monachi circumuagantes per defensorem sunt conpellendi.

C. XIX. Nullus monachus preter Domini sacerdotes audeat predicare.

C. XX. Monachus defensor fieri non debet.

C. XXI. Clericorum offitia celebrare monachi presbiteri non prohibeantur.

C. XXII. Beneficiis ecclesiasticis monachus libere perfruatur presbiter.

C. XXIII. De eodem.

C. XXIV. Clericorum offitia monachi presbiteri libere administrent.

C. XXV. Monachi presbiterii honore decorati potestatem habent ligandi et soluendi.

C. XXVI. Digne in monasterio uiuens per populi electionem ad clericatum poterit promoueri.

C. XXVII. In ordinem clericatus promoueri monachi possunt.

C. XXVIII. In loco, quo abbas iudicauerit, monachus eligatur, et ab episcopo sacerdos ordinetur.

C. XXIX. Tempore maturitatis ecclesiasticis monachi promoueantur ordinibus.

C. XXX. Ecclesiastica offitia nec auida elatione monachi suscipiant, nec blandiente desidia respuant.

C. XXXI. Gelasius quendam Rufinum monachum iubet sacerdotem fieri, et in quadam basilica ordinari.

C. XXXII. Qui de clerico monachus efficitur proprio episcopo ordinante poterit eligi et consecrari.

C. XXXIII. Sine testimonio abbatis ad clericatus offitium monachi non eligantur.

C. XXXIV. Cum abbatis uoluntate monachi ordinentur, quos pro utilitate ecclesiae episcopus ordinare uoluerit.

C. XXXV. Sine abbatis inperio ecclesiastica non presumant celebrare ministeria monachi.

C. XXXVI. Ad clericatus miliciam non eligantur desertores monasteriorum.

C. XXXVII. Pro abbatis uel monachi promotione monasteria non grauentur.

C. XXXVIII. Qui ecclesiis quoquomodo militant abbates esse non possunt.

C. XXXIX. De quodam senodochio, cuius abbas ad episcopatum eligi prohibetur.

C. XL. Omnes clerici uel monachi tutelae inmunitatem habere debent.

C. XLI. Sacerdotalia offitia sine permissu episcoporum non agant presbiteri.

C. XLII. Qui res suas alicui delegauerit, decimationum prouentum priori ecclesiae auferre non poterit.

C. XLIII. Antiquiores ecclesiae nec decimis, nec ulla possessione priuentur.

C. XLIV. Antiquiores ecclesiae propter nouas iusticiam suam non perdant.

C. XLV. Baptismalibus ecclesiis decimae dari debent.

C. XLVI. De propriis prediis abbates et episcopi decimas non persoluant.

C. XLVII. De propriis laboribus monachi et canonici decimas minime soluere cogantur.

C. XLVIII. Duo episcopatus in unum redigi possunt apostolica auctoritate.

C. XLIX. Duos episcopatus in unum redigere apostolica ualet auctoritas.

C. L. Non habeant episcopum dioceses, que numquam habuerunt.

C. LI. Nisi cum uoluntate episcopi dioceses, que ab eis retinentur, non accipiant proprios episcopos.

C. LII. Apostolica auctoritas a iurisdictione archiepiscopi episcopos ualet eximere.

C. LIII. Ubi multitudo excrescit fidelium, episcopi sunt ordinandi.

C. LIV. In una terminatione plures baptismales ecclesiae esse non possunt.

C. LV. Communione priuetur qui decimas uel oblationes extra episcopi conscientiam tenere uoluerit.

C. LVI. Iuxta dispositionem episcopi decimae distribuantur.

C. LVII. Anathema sit qui preter conscientiam episcopi decimas uel oblationes dispensare uoluerit.

C. LVIII. Eadem plectetur pena qui res ecclesiae et episcoporum bona inuadit.

C. LIX. Res ecclesiastica principum auctoritate distribui non possunt.

C. LX. Nichil de iure suae diocesis episcopi presumant auferre.

C. LXI. Possessiones ecclesiae derelictas nulli sit licentia alienandi.

C. LXII. A clericis et piis locis ultra statuta Patrum aliquid episcopus non exigat.

C. LXIII. De redditibus ecclesiae quarta pars clericis distribuenda est.

C. LXIV. Episcopi turpis lucri gratia nichil a monachis uel clericis suis exigere debent.

C. LXV. Reus apud Deum habetur qui sacerdotibus decimas non soluerit.

C. LXVI. Decimae sacerdotibus sunt reddendae.

C. LXVII. Se ipsum condempnat qui euangelizantibus necessaria subtrahit.

C. LXVIII. Liberum est clericis monachis decimas concedere.

QUESTIO II.

C. I. Presbiteri in monasteriorum ecclesiis instituantur per abbates.

[PALEA. C. II.

C. III. De eodem.

C. IV. De eodem.

C. V. Item Ambrosius sermone I. de Quadragesima.

C. VI. Abbates in parrochialibus ecclesiis absque episcopi consilio presbiteros non ordinent.

C. VII. Quorumcumque monachorum ecclesiae episcoporum subdantur regimini.

[QUESTIO V.]

C. VIII. [I.] Episcopus, qui in alterius diocesi ecclesiam edificat, eius consecrationem sibi uendicare non audeat.

C. IX. [II.] Basilicae nouiter conditae ad episcopum pertinent, cuius conuentus constiterit esse.

C. X. [III.] Edificatori episcopo in diocesi alterius ecclesiam consecrare non licet.

QUESTIO III.

C. I. Rusticanae parrochiae apud episcopos, qui eas possident triginta annis sine uiolentia permaneant inmobiles.

C. II. Dioceses triginta annis ab episcopis possessae inmobiles permaneant.

C. III. Territorii possessio conuentum non adimit.

C. IV. Tricennalis possessio intra unam prouinciam seruari debet.

C. V. Status parrochiarum nec presumptione, nec temporis prescriptione mutari potest.

C. VI. Limitis possessio prescribi non potest.

C. VII. Spatia, que diffinita fuerint, tempore prescribi non possunt.

C. VIII. Priuilegia per XXX. annos possessa inmobilia seruari debent.

C. IX. Repeti non possunt que XXX. annis quiete possidentur.

C. X. Vita irrite disponentis non poterit pertinere ad tricennium temporis.

C. XI. Que in beneficiis possidentur prescribi non possunt.

C. XII. Que humanitatis intuitu aliquibus prestantur prescribi non possunt.

C. XIII. Temporis prescriptio non obicitur ubi hostilitatis metus interuenerit.

C. XIV. Temporis non currit prescriptio, ubi furor hostilitatis incumbit.

C. XV. Si qui episcopi dioceses suas Deo lucrari negligunt post triennium constabunt eis episcopis, quorum studio fidei sunt reconciliatae.

[C. XVI.]

C. XVII. Priuilegia Romanae ecclesiae non nisi centum annorum prescriptione tolluntur.

QUESTIO IV.

C. I. Tricennio temporis aliquid monachi prescribere non ualent.

C. II. Quadraginta annorum prescriptio religiosis domibus conceditur.

C. III. De eodem.

QUESTIO V. [VI.]

C. I. Iudicio, non manibus, res ecclesiae defendantur.

QUESTIO VI.

C. I. [II.] Causae suae detrimentum patiatur episcopus, qui ecclesias suas ab alio retentas propria auctoritate querit adire.

C. II. [III.] Delictum personae in dampnum ecclesiae conuerti non potest.

C. III. [IV.] In personam deliquentis, non in facultates eius ultio procedat.

C. IV. [V.] Res eorum, qui ex clero labuntur simul cum ipsis monasterio tradantur.

C. V. [VI.] Inutilis sacerdos ecclesiam suam dignitate non priuat.

C. VI. [VII.] Possessiones monasterii pro peccato abbatis episcopo tollere non licet.

C. VII. [VIII.] Que sacerdotes dederunt subsequentes pontifices nullatenus auferre presumant.

QUESTIO VII.

C. I. Decimae a laicis non possideantur.

C. II. De eodem.

[C. III.]

C. IV. Fideliter decimas dat qui omnium suorum decimas soluit.

C. V. Excommunicentur qui sacerdotibus decimas dare noluerint.

C. VI. Veterum exemplo decimae soluuntur.

C. VII. Decimae non sunt redimendae a populo.

C. VIII. Quia decimae non redduntur, indictio fisci accessit.

C. IX. Columbas uendit qui ecclesiam indisciplinatis conmittit.

C. X. Omnes basilicae ad eum pertinent episcopum, in cuius territorio positae sunt.

C. XI. Archidiaconus, archipresbiter, prepositus, uel decanus, nec offitia, nec beneficia ecclesiastica tribuat sine consensu episcopi.

C. XII. De manu laici episcopatus uel abbatia suscipi non debet.

C. XIII. Excommunicationi subiaceat, nec inuestiturae sentiat fructum, qui de manu laici ecclesiam susceperit.

C. XIV. De eodem.

C. XV. De eodem.

C. XVI. Excommunicetur qui per laicos ecclesias obtinet.

C. XVII. Qui per laicos ecclesias obtinet, et qui ei manus inponit, communione priuetur.

C. XVIII. De eodem. Idem.

C. XIX. De eodem. Idem.

C. XX. Nullus clericus per laicos ecclesiam obtineat.

C. XXI. Singuli episcopi suos habeant yconomos.

C. XXII. Laici non sunt constituendi yconomi.

C. XXIII. Laicus in ecclesia aliquid statuendi facultatem non habet.

C. XXIV. Ecclesiasticas dignitates laici disponere non debent.

C. XXV. Laicus sacrilegus habetur qui dispositionem uel dominationem rerum ecclesiasticarum usurpat.

C. XXVI. In ecclesia, quam quis edificat, nichil sibi pre ceteris uendicet.

C. XXVII. De eodem. Idem.

C. XXVIII. De eodem.

C. XXIX. Laici presbiteros de ecclesiis non eiciant.

C. XXX. Fundatores ecclesiarum, si inopes esse ceperint, ab eisdem alimenta accipiant.

C. XXXI. Heredes eius, qui ecclesiam construxit, nichil aliud quam pro ea sollicitudinem gerere debent.

C. XXXII. Fundatores ecclesiae ordinandos in ea episcopo offerant.

C. XXXIII. A dominio constructoris oratorium non est auferendum.

C. XXXIV. De eodem.

C. XXXV. Episcoporum prouidentia a fundatoribus ecclesiae honorentur.

C. XXXVI. Reliquiae auferantur ecclesiarum, si plures heredes de eis contendunt

C. XXXVII. Non liceat laicis de ecclesia eicere presbiteros.

C. XXXVIII. Absque episcoporum consensu laici presbiteros de ecclesiis non eiciant.

C. XXXIX. Sine uoluntate episcoporum decimas uel ecclesias a laicis monachi non suscipiant.

C. XL. Nulli liceat in suum ius monasterium conuertere; ad ordinandum tamen alii tradere illud ualet.

C. XLI. Episcopi et fratrum consilio monasterium ad meliorandum alii subponere quisque non prohibetur.

C. XLII. Publicae penitenciae subiciantur qui circumueniendo aliquos tondere presumunt.

C. XLIII. Sine uoluntate fratrum aliquem de suis propinquis abbas sibi substituere non ualet.

Spalten:

761/762 - 811/812
Gehe zu Spalte: