Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVI. In ecclesia, quam quis edificat, nichil sibi pre ceteris uendicet.

Item Gelasius Senecioni Episcopo.
III. Pars. Piae mentis amplectenda est deuotio, qua
Senilius nobis in re Viuiana sui iuris fundasse perhibet
ecclesiam, quam in honore S. Viti confessoris
eius nomine cupit consecrari. Hanc igitur, frater


karissime, si ad tuam diocesim pertinere non ambigis, ex
more conuenit dedicari, collata primitus donatione solempni,
quam ministris ecclesiae destinasse prefati muneris testatur
oblator, sciturus sine dubio preter processionis aditum,
qui omni Christiano debetur, nichil ibidem se proprii
iuris habiturum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

807/808
Gehe zu Spalte: