Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. Singuli episcopi suos habeant yconomos.

Item Concilio Calcedonensi. [c. 26.]
Quoniam in quibusdam ecclesiis, ut rumore conperimus,
preter yconomos episcopi facultates ecclesiae tractant,
placuit, omnem ecclesiam habentem episcopum
habere yconomum de clero proprio, qui dispenset res ecclesiasticas
secundum sentenciam proprii episcopi, ita, ut
ecclesiae dispensatio preter testimonium non sit, et ex
hoc dispergantur ecclesiasticae facultates, et sacerdotio
maledictionis derogatio procuretur. Quod si hoc minime
fecerit, diuinis constitutionibus subiacebit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

805/806
Gehe zu Spalte: