Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXII. Laici non sunt constituendi yconomi.

Item ex Concilio Spalensi, [II.] cui interfuit
Ysidorus. [c. 9.]
Nona actione didicimus, quosdam ex nostro collegio
contra mores ecclesiasticos laicos habere in rebus diuinis
constitutos yconomos. Proinde pariter tractantes elegimus,
ut unusquisque nostrum secundum Calcedonensium
Patrum edicta ex proprio clero yconomum sibi constituat.
Indecorum est enim laicum uicarium episcopi,
esse et uiros ecclesiasticos iudicare. In uno enim
eodemque offitio non debet dispar esse professio. Quod
etiam in lege diuina prohibetur, dicente Moyse: "Non
arabis in boue simul et asino," id est: homines diuersae
professionis in uno offitio simul non sociabis. Unde
oportet nos et diuinis libris, et sanctorum Patrum obedire


preceptis, constituentes, ut qui in administrationibus
pontificibus sociantur, nec professione discrepent, nec
habitu. Nam coherere et coniungi non possunt quibus
et studia, et uota sunt diuersa. §. 1. Si quis autem episcopus
posthec ecclesiasticam rem aut laicalem procurationem
administrandam elegerit, aut si testimonio
yconomi gubernandam non crediderit, uere ut contemptor
canonum et fraudator ecclesiasticarum rerum non
solum a Christo de rebus pauperum iudicabitur reus,
sed etiam concilio manebit obnoxius.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

805/806
Gehe zu Spalte: