Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LIII. Ubi multitudo excrescit fidelium, episcopi sunt ordinandi.

Precipimus, ut iuxta canonum statuta, ubi multitudo
excreuit fidelium, ex uigore apostolicae sedis debeas
ordinare episcopos, pia tamen contemplatione, ut non uilescat
dignitas episcopatus.
Gratian. Sicut duo episcopatus suprascripto modo in unum
possunt redigi, et unus in duobus ualet diuidi, sic etiam
episcopus de baptismalibus et parrochitanis ecclesiis facere
potest cum consensu suorum clericorum. Quod cum factum
fuerit, illa pars populi, que nouis ecclesiis subponitur, a iure
prioris ecclesiae absoluitur. Hoc nisi fieri posset, multitudo ecclesiarum
ad paucitatem redigeretur. Plures autem baptismales
ecclesias in una terminatione facere non potest.
Unde in Tolletano Concilio legitur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

777/778
Gehe zu Spalte: