Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LII. Apostolica auctoritas a iurisdictione archiepiscopi episcopos ualet eximere.

Item Gregorius Iohanni Episcopo Lariseo.
[lib. II. Indict. 11. epist. 7.]
Frater noster Adrianus Thebanae ciuitatis episcopus,
ad Romanam urbem ueniens, lacrimabiliter est conquestus
de quibusdam se capitulis a fraternitate tua, nec non a
Iohanne, primae Iustinianae urbis antistite, iniuste condempnatum.
§. 1. De nequissimo autem eius iudicio
dampnandoque alias tractaturi sumus iuuante Domino.
Adrianum uero episcopum reperimus et tuo contra sacerdotales
mores odio laborasse, et nullo iure pecuniariis in
causis eum fraternitatis tuae condempnatum fuisse sententia.
§. 2. Quia igitur et ab antefato Iohanne primae Iustinianae
episcopo contra ius canonesque depositus honoris
sui gradu carere non potuit, in sua eum reformari
ecclesia atque in propriae dignitatis ordine decreuimus
reuocari. Et cum oportuisset te ex eo dominici corporis
communione priuari, quod post ammotionem sanctae
memoriae decessoris mei (per quam eum ecclesiamque
eius de tuae iurisdictione potestatis exemit)
rursus in eis aliquid tibi iurisdictionis seruare presumpseris,
tamen nos humanius decernentes, communionisque
tibi sacramentum interim conseruantes decernimus, ut fraternitas
tua ab eo ecclesiaque eius omnem ante habitae suae
potestatem iurisdictionis abstineat, et secundum scripta
decessoris nostri, si qua causa uel fidei uel criminis, uel
pecuniaria aduersus prefatum Adrianum consacerdotem
nostrum potuerit euenire, per eos, qui nostri sunt uel
fuerint in urbe regia responsales, si mediocris est questio,
cognoscatur, uel huc ad apostolicam sedem, si est ardua,
deducatur, quatinus nostrae audientiae sentencia decidatur.


Quod si contra hec, que statuimus, quolibet tempore
qualibet occasione uel subreptione uenire temptaueris, sacra
te communione priuatum, nec eam te, excepto
ultimo uitae tuae tempore, nisi cum concessa Romani
Pontificis iussione decernimus percipere. §. 3. Res
autem siue sacras, siue alias mobiles inmobilesque eius
ecclesiae, quas hactenus dicitur retinere, (quarum noticiam
nobis oblatam presentibus adnectimus litteris), sine
aliqua ei fraternitas tua dilacione restituat. De quibus si
qua inter uos questio uertitur, uolumus, ut apud responsalem
nostrum in urbe regia uentiletur.
Gratian. Si autem necdum in diocesi alicuius episcopi
loca illa assignata fuerint, ex uigore apostolicae sedis proprium
episcopum accipiant.
Unde Gregorius iunior scribit Bonifatio:
[Episcopo, epist. ult.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

777/778