Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LVII. Anathema sit qui preter conscientiam episcopi decimas uel oblationes dispensare uoluerit.

Item Simacus Episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae
dixit. [in Sinodo sexta Romana]
In canonibus, in Gangrensi ecclesia apostolica auctoritate
conditis, de fructuum oblationibus, que ministris
ecclesiae debentur, et de his, que in usus pauperum conferuntur,
scriptum habetur: "Si quis oblationes ecclesiae
accipere uel dare uoluerit preter episcopi conscientiam, uel
eius, cui huiuscemodi offitia sunt conmissa, nec cum eius
uoluerit agere consilio, anathema sit." Et iterum in eodem
concilio Gangrensi: "Si quis oblata Deo dederit uel
acceperit preter episcopum, uel eius consensum qui
ab eo constitutus est ad dispensandam misericordiam pauperibus,
et qui dat, et qui accipit anathema sit." §. 1. Valde
ergo iniquum et ingens sacrilegium est, quecumque uel
pro remedio peccatorum, uel pro salute, aut requie
animarum suarum unusquisque uenerabili ecclesiae contulerit
aut certe reliquerit, ab his, a quibus maxime seruari
conuenit, id est Christianis et Deum timentibus
hominibus, et super omnia a principibus et primis
regionum, in aliud transferri uel conuerti. Et infra:


§. 2. Generaliter uero quicumque res ecclesiae confiscare,
aut conpetere, uel peruadere periculosa sua infestatione
presumpserit, [§. 3.] similiter et hi, qui res ecclesiae
iussu uel largitione principum uel quorumdam potentum,
aut quadam inuasione aut tirannica potestate retinuerint,
et filiis uel heredibus suis (ut a quibusdam iam
factum audiuimus) quasi hereditarias reliquerint, nisi cito
res Dei, ammoniti a pontifice agnita ueritate reddiderint,
perpetuo anathemate feriantur. Iniquum enim esse censemus,
ut pocius custodes cartarum quam defensores rerum
creditarum (ut preceptum est) iudicemur. Et infra: §. 4.
Ferro enim abscidenda sunt uulnera, que fomenta non
sentiunt. §. 5. Similiter et illi extorres debent fieri ab ecclesia,
qui sacerdotali ammonitione non corriguntur dicente
Domino: "Auferte malum ex uobis." Uniuersa sinodus
surgens acclamauit. Ut ita fiat rogamus. Dictum est
octies. Exaudi Christe, Simaco Papae uita.
Dictum est duodecies.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

779/780
Gehe zu Spalte: