Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LVI. Iuxta dispositionem episcopi decimae distribuantur.

Item.
In sacris canonibus prefixum est, ut decimae iuxta episcopi
dispositionem distribuantur. Quidam autem laici,
qui uel in propriis, uel in beneficiis suas habent basilicas,
contempta episcopi dispositione non ad ecclesias, ubi
baptismum, et predicationem, et manus inpositionem, et
alia Christi sacramenta percipiunt, decimas suas dant, sed
uel propriis basilicis, uel aliis ecclesiis pro suo libitu
tribuunt, quod omnimodis diuinae legi et sacris canonibus
constat esse contrarium. Unde uestram potestatem ut
eos corrigatis expetimus.
Gratian. Cum autem reprehenduntur, quia contempta
episcopi dispositione hoc faciunt, intelligitur, quod, si episcopo
disponente hoc fecerint, inreprehensibiles inueniantur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

779/780
Gehe zu Spalte: