Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LV. Communione priuetur qui decimas uel oblationes extra episcopi conscientiam tenere uoluerit.

Statuimus, ut si quis oblationes ecclesiae, uel decimas,
quas populus dare debet, contenderit, uel extra baptismalem
ecclesiam dare uoluerit, preter conscientiam


episcopi, uel eius, cui huiuscemodi offitia conmissa sunt,
nec cum eorum uoluerit agere consilio, bannum nostrum
conponat, et communione priuetur.
Gratian. Cum addit: "extra conscientiam episcopi," intelligendum
relinquit, quod episcopo consentiente aliis ecclesiis dari
possunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

777/778
Gehe zu Spalte: