Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. De eodem.

Unde Urbanus II.:
Congregato apud Claromontensem urbem multorum
episcoporum sinodali conuentu, proposita nobis est a


quibusdam eorum questio de ecclesiis uel de ecclesiasticis
possessionibus, a clericis uel monachis usque in presentiarum
inconsultis episcopis adquisitis. Nos autem usi saniori
consilio eorumdem episcoporum, condescendentes pro tempore
prouidentesque ecclesiasticae paci, uel quia aliter absque
ineuitabilis scandali periculo huiusmodi questio non
poterat procedere, apostolica auctoritate decreuimus, ut ea,
que a clericis uel monachis, uel a quibuscumque personis,
prout potuerint, usque hodie fuerint acquisita, rata
perhenniter et inconcussa permaneant, hoc tamen tenore,
ne in posterum inconsultis episcopis talia presumant. ]

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

799/800