Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Decimae a laicis non possideantur.

Decimas, quas in usum pietatis concessas esse canonica
auctoritas demonstrat, possideri a laicis apostolica auctoritate
prohibemus. Siue enim ab episcopis, uel regibus, uel
quibuslibet personis eas acceperint, nisi ecclesiae reddiderint,
sciant, se sacrilegii crimen conmittere, et eternae
dampnationis periculum incurrere. §. 1. Oportet autem
congruentius nos decimas et primicias, quas iure sacerdotum
esse sancimus, ab omni populo accipere, quas fideles Domino
precipiente offerunt, iuxta uaticinium illud Malachiae prophetae:
"Inferte omnem decimationem in horreum meum,
ut sit cibus in domo mea." §. 2. Has uero decimas sub
manu episcopi fore censemus, ut ille, qui ceteris preest,
omnibus iuste distribuat, nec quicquam personae honorabilius
exhibeat, unde alii scrupuloso corde moueantur, sed
sint omnia communia, quia inhonestum uidetur, ut alii
sacerdotes habeant, alii uero detrimentum patiantur, sed
sicut una est fides catholica, ita necesse est, ut ille, qui prouisor
est loci, quamuis multae sint ecclesiae, omnibus tamen
fideliter distribuat.


PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

799/800
Gehe zu Spalte: