Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. III.]

Item Gregorius. [VII.]
Peruenit ad nos fama sinistra, quod quidam episcoporum
non sacerdotibus propriae diocesis decimas atque
Christianorum oblationes conferant, sed pocius laicalibus
personis, militum uidelicet, siue seruitorum, uel (quod grauius
est) consanguineis. Unde, si quis amodo episcopus
inuentus fuerit huius precepti diuini transgressor, inter
maximos hereticos et antichristos non minimus habeatur,
et, sicut Nicena sinodus de symoniacis censuit, et qui dat
episcopus, et qui recipiunt ab eo laici, siue precio siue beneficio,
eterni incendii ignibus deputentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

801/802
Gehe zu Spalte: