Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. De manu laici episcopatus uel abbatia suscipi non debet.

Si quis deinceps episcopatum uel abbatiam de manu
alicuius laicae personae susceperit, nullatenus inter
episcopos uel abbates habeatur, nec ulla ei ut episcopo
seu abbati audientia concedatur. Insuper gratiam
B. Petri, et introitum ecclesiae interdicimus, quousque
locum, quem sub crimine tam inobedientiae quam ambitionis
ex qua scelus idolatriae cepit, resipiscendo non
deserit. Similiter etiam de inferioribus ecclesiasticis
dignitatibus constituimus. Item: [c. 2.] §. 1. Si quis inperatorum,
regum, ducum, marchionum, comitum, uel quilibet
secularium potestatum aut personarum inuestituram episcopatuum
uel alicuius ecclesiasticae dignitatis dare presumpserit,
eiusdem sentenciae uinculo se obstrictum esse
sciat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

803/804
Gehe zu Spalte: