Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Excommunicationi subiaceat, nec inuestiturae sentiat fructum, qui de manu laici ecclesiam susceperit.

Idem. [ibidem, cap. 3.]
Quoniam inuestituras contra sanctorum Patrum auctoritatem
a laicis in multis partibus cognouimus
fieri, et ex eo plurimas perturbationes in ecclesia, immo
ruinam sanctae religionis oriri, ex quibus Christianae censurae
religio conturbatur, decernimus, ut nullus clericorum
inuestituras episcopatus, uel abbatiae, uel ecclesiae
de manu inperatoris, uel regis, uel alicuius laicae
personae, uiri uel feminae, suscipiat. Quod si presumpserit,
recognoscat inuestituram illam apostolica auctoritate irritam
esse, et se usque ad dignam satisfactionem excommunicationi
subiacere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

803/804
Gehe zu Spalte: