Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XVI.]

"Iubemus eos, qui rem aliquam per continuum quadraginta
annorum curriculum sine quadam legitima interpellatione possederunt,
de possessione quidem rei seu dominio nequaquam
remoueri; functiones autem, seu ciuilem canonem, uel aliam
quandam publicam collationem inpositam eis dependere
conpelli, nec huic parti cuiusque temporis prescriptionem
obpositam admitti."
[Gratian.] Licet predia, sine sint priuati siue ecclesiae,
possunt prescribi. Prouentus primiciarum decimationum
prescriptione tolli non potest, etiamsi a Romano Pontifice
quilibet laicus super his rescriptum inpetrauerit. §. 1. Rescripta
enim, que contra ius scriptum inpetrata fuerint, nisi talia
sint, que aliquibus prosint, et nulli obsint, nullius momenti
esse censentur. §. 2. Item: Decimae Deo mandante sacerdotibus
et Leuitis separatae sunt, ut de sorte Domini uiuerent qui in eius


sorte connumerantur. Non ergo cuiusquam priuilegio laicis
concedi possunt, ne diuinis mandatis auctoritas humana preiudicium
inferat. §. 3. Unde Inp. Valentinianus et Theodosius:
"Uniuersas terras, que a colonis, siue emphiteoticariis
dominicis iuris, reipublicae uel templorum in qualibet
prouincia uenditae uel ullo alio pacto alienatae sunt, ab his, qui
perperam atque contra leges eas detinent, nulla longi temporis
prescriptione officiente, iubemus restitui, ita, ut nec precium quidem
iniquis conparatoribus reposcere liceat."
IX. Pars. §. 4. De prescriptionibus uero longi temporis
in Autenticis inuenitur collatione VIII., constitutione sexta:
"Quas actiones alias tricennalis, decennalis, uicennalis prescriptio
secludit, si loco religioso conpetunt, quadraginta annis
clauduntur usucapione quadriennii prescriptione suum locum
habentibus."
X. Pars. [Gratian.] Sed sola prescriptione XXX. annorum
et deinceps, a qua tamen prescriptione priuilegia Romanae
ecclesiae sunt exclusa, que non nisi centum annorum spatio prescribi
possunt.
Unde Iohannes VIII. scribit Regi Lodouico:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

795/796
Gehe zu Spalte: