Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Si qui episcopi dioceses suas Deo lucrari negligunt post triennium constabunt eis episcopis, quorum studio fidei sunt reconciliatae.

Placuit, ut quicumque negligunt loca ad suam cathedram
pertinentia in catholica unitate lucrari, conueniantur
a diligentibus uicinis episcopis, ut id agere non
morentur. Quod si intra sex menses a die conuentionis
non effecerint qui potuerit eas lucrari, ad ipsum pertineant,
ita sane, ut si ille, ad quem pertinuisse uidebantur,
probare potuerit, magis illius electam negligentiam ab
hereticis, ut inpune ibi sint, et suam diligentiam fuisse
preuentam, ut eo modo eius cura sollicitior uitaretur cum
hoc iudices episcopi cognouerint, suae cathedrae loca restituant.
Gratian. Potest etiam aliter intelligi prescriptio illa longi
temporis qua Gelasius negat statum parrochiarum posse mutari.
Longum enim tempus, sicut ex legibus habetur, decennium uel
uicennium intelligitur. Huius ergo longi temporis prescriptio
auctoritate Gelasii et secularium legum ecclesiis obici non potest.
VIII. Pars. §. 1. Prescriptionum aliae sunt odio introductae
petentis et fauore possidentis: aliae tantum odio petentis.
Qui enim bona fide et iusto titulo rem presentis per decennium,
absentis uero per uicennium tenuerit, perpetua exceptione tutus
erit, non solum aduersus alios, sed etiam aduersus creditores, quibus
res ipsa obligata fuerat, etiam aduersus uerum dominum. Si
uero aliquo casu a possessione ceciderit, etiam aduersus uerum
dominum utiliter rem uendicare poterit. Si autem nullo titulo,
bona tamen fide, per tricennium rem alicuius possederit, simili
gaudebit presidio. Bona uero fides non ad tractum medii temporis,
sed ad inicium possessionis refertur. Sufficit enim in inicio
cuique bona fide possidere cepisse, etiamsi medio tempore conscientiam
rei alienae habuerit. §. 2. Hae prescriptiones sunt
introductae fauore possidentis et odio petentis, quia lex fauet his,
qui bona fide et iusto titulo, uel bona tantum fide possident, odit
autem et punit circa rem suam negligentes et desides. §. 3. Quod
si mala fide rem alienam quis possidere ceperit, post XXX. annos
aduersus omnem petentem exceptione tutus erit. Si uero aliquo
casu a possessione ceciderit, actionem non habebit, quia prescriptio
hec non fauore malae fidei possessoris, sed odio tantum
rem suam persequi negligentis introducta est. Si autem res ad
creditorem suum uel ad dominum peruenerit, detentionis commodum
habebit; si uero ad alium, creditor uel dominus aduersus
eum experiri poterit, nec sibi proderit exceptio medii
possessoris, quia non ab eo habuerit causam possidendi.
Quod si uiolenter possessio ad eos peruenerit, malae fidei possessor
indistinctae possessionis commodum recipiet. §. 4. Hec de prescriptionibus
decennii, uel uicennii, uel tricennii intelligenda sunt,
si sine interruptione possessa probentur. Quod si per naturalem
detentionem possessio interrupta fuerit, a die recuperatae possessionis
noui triginta anni in omnibus prescriptionis numerabuntur.


Si per litis contestationem, ab ultimo die litigii quadraginta
anni conputabuntur. Quod si ab eo, qui in causa prescribendi
erat, possessionem aliquis nanciscatur, tempus precedens
cum tempore suae possessionis continuare poterit. §. 5. Is
autem, cuius res prescribitur, si litem contestari non poterit, uel
propter aduersarii absentiam, uel infantiam, uel furoris laborem
cum neminem tutorem uel curatorem habeat, uel quia in magna
potestate constitutus est, intra constituta tempora presidem adeat
libellum ei porrigat, et hoc in querimoniam deducat, et sic temporis
interruptionem faciat. Si autem presidem adire non poterit, saltem
ad episcopum locorum uel defensorem ciuitatis eat, et suam
manifestare uoluntatem in scriptis deproperet. Quod si preses,
uel episcopus, uel defensor abfuerit, liceat ei publice proponere,
ubi domicilium habet possessor, seu cum tabulariorum subscriptione,
uel, si ciuitas tabularios non habeat, cum trium
testium subscriptione; et hoc sufficiat ad omnem temporalem interruptionem
siue triennii, siue longi temporis, siue triginta, uel
quadraginta annorum sit. §. 6. Hec de prescriptionibus inter
priuatos. Ceterum aduersus loca religiosa non nisi quadraginta
annorum prescriptio currit. Unde in Autenticis: "Quas
actiones tricennalis prescriptio secludit, si loco religioso
conpetant, quadraginta annis clauduntur." Et in Nouellis:
"Neque decennii, neque uicennii, etc." In canonibus
uero ecclesia aduersus ecclesiam triginta annis, monasterium
aduersus ecclesiam non nisi quadraginta annis prescribere permittitur.
Quod si priuatus primicias et decimas siue titulo
siue sine titulo possederit, nulla temporis prescriptione tutus esse
poterit. Que enim ab inicio de iure effectum sortiri non possunt
tractu temporis non conualescunt. §. 7. Unde si liber homo
longo tempore pro seruo detineatur, etiamsi quadraginta annorum
curricula excesserint, sola temporis longinquitate libertatis
iura minime mutilabuntur. §. 8. Ad hec ecclesia reipublicae:
primitiae, decimationes ciuilium functionum instar
obtinent. §. 9. Porro publicae functiones prescribi non possunt.
Unde VII. libro Codicis, titulo de triginta uel quadraginta
annorum prescriptione, Inp. Anastasius:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

793/794
Gehe zu Spalte: