Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Temporis non currit prescriptio, ubi furor hostilitatis incumbit.

Item Iohannes Papa [VIII.] Paulo Episcopo, fungenti legatione
in Germaniam et Pannoniam.
Porro si de annorum numero forte causatur, sciat,
quia inter Christianos et eos, qui unius fidei sunt, numerus
certus affixus est. Ceterum, ubi paganorum et incredulorum
furor in causa est, quantalibet pretereant tempora, iuri non
preiudicat ecclesiarum, que corporalia nescientes arma
solum Dominum et propugnatorem suum, quando ei
placuerit misereri, pacienter expectant. Verum si annorum
prolixitas in talibus inpediat, Deus ipse reprehendendus
est, qui post quadringentos et triginta annos filios Israel
de durissima seruitute Pharaonis et fornace ferrea liberauit;
sed et ipse per se redemptor, hominum
genus post annorum milia de inferni claustris eripuit.
VII. Pars. Gratian. Tolluntur etiam prescriptione illae
dioceses, quas propriis episcopis negligentibus alii ab heresi ad
fidei integritatem reuocauerunt.
Unde in IX. Affricano Concilio [c. 88.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

793/794
Gehe zu Spalte: