Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Temporis prescriptio non obicitur ubi hostilitatis metus interuenerit.

Item ex Concilio Spalensi, [II.] cui interfuit
Ysidorus. [cap. 1.]
VI. Pars. Prima actione Theodulfi Malachitanae ecclesiae
antistitis ad nos oblata precatio est, asserentis antiquam
eiusdem urbis parrochiam militaris quondam hostilitatis
discrimine fuisse decisam, et ex parte aliqua ab ecclesiis
Astigitanae, Eliberitanae atque Egabrensis urbium esse
retentam. Pro qua re placuit, ut omnis parrochia quam
antiqua ditione ante militarem hostilitatem retinuisse ecclesiam
suam quisque conprobaret, eius priuilegio restitueretur.
Sicut enim per legem mundialem his, quos
barbarica seueritas captiua necessitate transuexit, postliminium
reuertentibus redditur antiqua possessio, non
aliter et ecclesia receptura est parrochiam, quam ante
tenuit cum rebus suis, siue ab aliis ecclesiis possideatur,
siue in cuiuslibet possessionem transfusa sit.
Non enim erit obicienda prescriptio temporis, ubi necessitas
intererit hostilitatis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

793/794
Gehe zu Spalte: