Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX. Monachus defensor fieri non debet.

De presentium portitore, quod defensor factus non est,
nulla uobis animi molestia sit, quia satis ualde amarissimum
habeo de isto proposito ad illud offitium homines
deduci, in quo nullo modo que a monachis Deo
promissa sunt ualeant adinpleri. Omnimoda enim est illius
habitus et istius offitii diuersitas. Illic enim quies, oratio,
labor manuum: at hic causarum cognitio, conuentiones,
actus, publica litigia, et quecumque uel ecclesiastica instituta,
uel supplicantium necessitas poscit. Faciat autem
Deus, ut tales sint hii, qui uel a nobis in isto habitu
nutriuntur, uel in monasteriis crescunt, ut prouecta etate et
probata uita non ad litigiorum offitia, sed ad sacerdotium
ualeant promoueri.
Gratian. Gelasius tamen (sicut in tractatu de promotionibus
clericorum inuenitur) in capitulo illo: "Monachus
nouicius, etc." permittit illos ex dispensatione defensores fieri.
II. Pars. Quod uero sacerdotalium offitiorum potestatem
habeant, testatur Ambrosius, dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

765/766
Gehe zu Spalte: