Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. [V.] Res eorum, qui ex clero labuntur simul cum ipsis monasterio tradantur.

Idem. [in eadem epistola]
De lapsis sacerdotibus, uel quolibet ex clero obseruare
te uolumus, ut in rebus eorum nulla contaminatione
miscearis: sed pauperrima regularia monasteria require,
que secundum Deum uiuere sciunt, et in eisdem monasteriis
lapsos trade ad penitenciam, et res lapsorum in
eo loco proficiant, in quo agere penitenciam traduntur,
quatinus ipsi ex rebus eorum subsidium habeant, qui de
correptione eorum sollicitudinem gerunt. Si uero parentes
habent, res eorum legitimis parentibus dentur, ita autem,
ut eorum stipendia, qui in penitenciam dati
fuerint, sufficienter debeant procurari. §. 1. Si qui
uero ex familia ecclesiastica sacerdotes uel Leuitae, uel
monachi, uel clerici, uel quilibet alii lapsi fuerint, dari eos
in penitenciam uolumus, sed res eorum ecclesiastico iuri
non subtrahi. Ad usum tamen suum accipiant unde ad
penitenciam subsistant, ne, si nudentur, locis, in quibus
dati fuerint, sint onerosi.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

799/800
Gehe zu Spalte: