C. III. [IV.] In personam deliquentis, non in facultates eius ultio procedat.
Idem Petro Subdiacono. [lib. I. epist. 42.]Cognouimus, quod si quis ex familia culpam fecerit,
non in ipso, sed in eiusdem substantia uindicetur.
De qua re precipimus, ut quisquis culpam fecerit,
in ipso quidem, ut dignum est, uindicetur; a communione
eius autem omnino abstineatur.