Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. V. De manu sacerdotis, qui ab ecclesia tolleratur, licite sacramenta sumuntur.

Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 71.]
Sciscitantibus uobis, si a sacerdote, qui fuerit conprehensus
in adulterio, siue de hoc sola fama respersus
est, debeatis communionem suscipere, necne? respondemus:
Non potest aliquis, quantumcumque pollutus sit, sacramenta
diuina polluere, que purgatoria cunctarum contagionum
existunt. Qualiscumque enim sacerdos sit, que
sancta sunt coinquinari non possunt. Idcirco ab eo, usquequo
episcoporum iudicio reprobetur, communio percipienda
est, quoniam mali bona ministrando se tantummodo
ledunt, et cerea fax accensa sibi quidem detrimentum
prestat, aliis uero lumen in tenebris administrat, et
unde aliis commodum exhibet inde sibi dispendium prebet.
§. 1. Sumite ergo ab omni sacerdote intrepide Christi
misteria, quoniam omnia in fide Christi purgantur.
Fides enim est, que uincit hunc mundum, et quia non
danti, sed accipientis sit, dicente B. Ieronimo: "Ad
credendum omni animae baptismum perfectum esse
et in omni sacerdote corpus est perfectum." Qui rursus
sacrae scripturae concordans ait: "Prius, quam audias,


ne iudicaueris quemquam," atque ante probationem accusationis
illatae neminem a communione tua suspendas, quia
non statim qui accusatur reus est, sed qui conuincitur criminosus.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

759/760