Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXV. Reus apud Deum habetur qui sacerdotibus decimas non soluerit.

"Reuertimini ad me, et ego reuertar ad uos, dicit
Dominus exercituum; et dixistis, in quo reuertemur? Si
homo affiget Deum, quia uos configitis me, et dixistis,
in quo configimus te? in decimis et in primiciis.
Et in penuria uos maledicti estis, et me configitis tota
gens." Nunc sequamur ordinem prophetae: "Quia michi
non reddidistis decimas et primicias, idcirco in fame et
penuria maledicti estis, et me uos subplantastis, siue defraudastis."
Ecce annus expletus est, et nichil in
meos thesauros, sed in uestra horrea conportastis et pro
decimis et primiciis, que parua erant, ut a uobis
darentur, ubertatem possessionum uestrarum et omnem
frugum habundantiam perdidistis. Ut autem sciatis, me
hoc irascente perfectum, quia fraudastis me parte mea,
hortor uos atque conmoneo, ut inferatis decimas in horrea
hoc est in thesauros templi, et habeant sacerdotes atque
Leuitae, qui michi ministrant, cibos, et probate me, si non
tantas pluuias effudero, ut catheractae celi apertae esse credantur,
"et effundam uobis benedictionem usque ad habundantiam."
Verbum effusionis nomen largitatis ostendit.
Sed fieri potest, ut agros irrigantibus pluuiis sit quidem
fertilitas, uerum aut locusta ueniet, aut brucus, aut erugo,
aut eruca, et labores hominum uastabunt. Propterea
subiungit et dicit: "Et increpabo pro uobis deuorantes,"
locustam uidelicet, et reliqua, que diximus, "et
non corumpent fructum terrae uestrae." §. 1. Si
quando fames, et penuria, et rerum omnium egestas obprimit
mundum, sciamus, hoc ex Dei ira descendere, qui
se in pauperibus, si non accipiant elemosinam, fraudari
loquitur, et suas possessiones possumus decimas et primicias
interpretari. §. 2. Si quis doctus et eruditus lege
Domini potest alios erudire, non debet suae adsignare
prudentiae ingenioque quod possidet, sed gratias agat Domino
primum, qui cuncta largitur, deinde sacerdotibus
eius ac ministris, a quibus doctus est. Si enim non egerit
gratias, sed sibi scientiam uendicauerit, in penuria maledicetur.


Quod si intelligens largitorem Deum, et agens his
gratias, per quos a Deo eruditus est, humiliauerit se, et
in horreum Dei intulerit cibos, hoc est scripturae
alimenta in ecclesia populis ministrauerit, statim aperientur
super eum catheractae celi, et effundetur pluuia spiritualis,
et mandabit nubibus suis, ut pluant super eum
imbrem, et habundantia rerum omnium perfruetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

783/784
Gehe zu Spalte: