Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXVI. Decimae sacerdotibus sunt reddendae.

Item Augustinus. [serm. CCXIX. de tempore]
Decimae tributa sunt egentium animarum. Quod si
decimam dederis, non solum habundantiam fructuum
recipies, sed etiam sanitatem corporis consequeris.
Non igitur Dominus Deus premium postulat, sed honorem.
Deus enim noster, qui dignatus est totum dare, decimam a
nobis dignatus est accipere, non sibi, sed nobis sine dubio
profuturam. Sed si tardius dare peccatum est, quanto
magis peius est peccatum non dedisse? De milicia,
de negocio et de artificio redde decimas. Cum enim
decimas dando et terrena et celestia possis premia promereri
pro auaritia duplicem benedictionem fraudas?
Hec est enim Domini iustissima consuetudo, ut si tu illi
decimam non dederis, tu ad decimam reuoceris. Dabis
inpio militi quod non uis dare sacerdoti. Benefacere Deus
semper paratus est, sed hominum malicia prohibetur. Decimae
etenim ex debito requiruntur, et qui eas dare
noluerint res alienas inuadunt. Et quanti pauperes in
locis suis ubi ipse habitat, illo decimas non dante fame
mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante tribunal
eterni iudicis apparebit, quia rem a Domino pauperibus
delegatam suis usibus reseruauit. Qui ergo sibi aut premium
conparare, aut peccatorum desiderat indulgentiam
promereri, reddat decimam; etiam de nouem partibus
studeat elemosinam dare pauperibus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

783/784
Gehe zu Spalte: