Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXIV. Episcopi turpis lucri gratia nichil a monachis uel clericis suis exigere debent.

Item ex VII. Sinodo. [c. 4.]
Predicator ecclesiae Paulus diuinus apostolus, ac
si canonem ponens Ephesiorum presbiteris, imo uero et
omni sacratae multitudini ac plenitudini, ita fiducialiter
perhibuit: "Argentum et aurum, aut uestem nullius
concupiui. Omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes
oportet suscipere infirmos, beatius existimans dare quam
accipere." Propter quod et nos docti ab eo diffinimus,
nullatenus episcopum turpis lucri gratia excogitare
ad excusandas excusationes in peccatis expetere aurum
uel argentum, aut aliam speciem a presbiteris, uel clericis,
uel monachis, qui sub ipso sunt. Ait enim Apostolus:
"Non debent filii thesaurizare parentibus, sed
parentes filiis." Et apostolus Petrus: "Pascite,
qui in uobis est, gregem Dei, non coacte, sed spontanee
secundum Deum, non turpis lucri gratia, neque ut dominantes


in clero sed forma facti gregis. Et cum aparuerit
princeps pastorum, percipietis inmarcescibilis
gloriae coronam."
Gratian. Illud autem, quod in fine capituli Simaci ponitur:
"Hec ipsa non perpetuo, sed temporaliter perfruantur," ad personales
tantum possessiones, clericorum uidelicet et pauperum,
non ad monasteriales referendum est.
VII. Pars. §. 1. Quam uero sit graue apud Deum decimas,
et oblationes, ac primicias sacerdotibus non soluere,
auctoritate Ieronimi et Augustini apparet.
Ait namque Ieronimus super Malachiam:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

781/782
Gehe zu Spalte: