Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Limitis possessio prescribi non potest.

Inter memoratos fratres nostros, Fulgentium Astigitanum
et Honorium Cordubensem episcopos, discussio
agitata est propter parrochiam basilicae cuiusdam, quam
horum alter Cellacensem, alter Reginensem asseruit.
Et quia inter utrasque partes hactenus limitis actio
uentilatae est, cuius quamuis uetusta retentio nullum
iuris preiudicium afferret, ideoque, ne in dubium ultra
inter eos nostra deuocaretur sentencia, prolatis canonibus
sinodalia decreta perlecta sunt. Quorum auctoritas premonet,
ita oportere inhiberi cupiditatem, ut ne quis terminos
alienos usurpet; ob hoc placuit inter alternas partes inspectores
uiros mittendos, ita ut diocesis possidentis (si
tamen basilicam ueris signis limes prouisus monstrauerit)


ecclesiae, cuius est ius retentionis, sit eternum dominium.
Quod si limes legitimus eandem basilicam non
concludit, et tam longi temporis probatur obiecta prescriptio,
appellatio presentis episcopi non ualebit, quia illi
tricennalis obiectio silentium inponit. Hoc etiam et
secularium principum edicta precipiunt, et presulum Romanorum
decreuit auctoritas. Si uero infra metas tricennalis
temporis extra alienos terminos basilicae iniusta
retentio reperitur, repetentis episcopi iuri sine mora restituetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

789/790
Gehe zu Spalte: