Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VII. Spatia, que diffinita fuerint, tempore prescribi non possunt.

Item Gelasius Iusto Episcopo.
Dilectio tua studeat, quesita omnium fideliter rerum
ueritate, ut si de spaciis, de quibus memoratur orta contentio,
diffinito dudum certa processerit, intemerata seruetur;
alioquin, si nichil umquam constiterit terminatum,
tunc de prescriptione temporum, si qua pars confidit,
prebeat sacramentum, ut tamen que hactenus possedisse
probabitur, iusiurandum sinatur offerre.
III. Pars. Gratian. Potest et aliter distingui. Que
quisque sua auctoritate usurpat, quia nullo titulo possidere incipit,
prescribere non potest, et in hoc casu intelligenda est illa
auctoritas Gelasii: "Temporalis obiectio, que per incuriam forte
generatur, non potest diuellere diocesim semel constitutam."
Intelligendum est, si nullo titulo, sed sola usurpatione eam possidere
cepit. Si uero iudicis auctoritate, et priuilegiorum longa
consuetudine possidere cepit, tunc temporalis obiectio actori
silentium inponit.
Unde Gelasius Papa ait:

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

791/792