Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Status parrochiarum nec presumptione, nec temporis prescriptione mutari potest.

Licet regulis contineatur antiquis, parrochias unicuique
ecclesiae pristina dispositione deputatas nulla posse


ratione conuelli, ne per consuetudinem pessimam, exempli
mali temeritate crescente, uniuersalis confusio nasceretur:
tamen etiam decretis nostris ante non multum temporis
destinatis omnia iussimus, que taliter fuerant inuasa, restitui.
Sed quia temeritas peruadentium legem sibi posse putat
generari, si sceleri suo pertinaciam retentionis adiungat, ea,
que inter fratrem et coepiscopum nostrum Constantium,
Camiscanae ecclesiae sacerdotem, et directos ab
Anconitano pontifice decreuimus, per uos inpleri cupimus,
tunc formam in ceteris cognitionibus, que sit sequenda, perscripsimus.
Nulla igitur presumptione statum parrochiarum,
qui perpetuae etatis firmitate durauit, patimur inmutari,
quia nec negligentia pontificum, nec temporalis
obiectio (que per incuriam forte generatur), neque ignauia
faciente consensus adhibitus, nec subripiente supplicatione
preceptio diuellere potest semel diocesim constitutam,
ex qua semper ad regenerationem atque consignationem
plebs deuota conuenit. Territorium etiam non facere
diocesim, olim noscitur ordinatum.
Gratian. Hoc multipliciter distinguitur. Sunt quedam dioceses,
quae certis limitibus distinctae sunt; hae nullo modo prescribi
possunt. Aliae uero, que non sunt certis limitibus distinctae, et
de quibus certa diffinitio non olim processit, prescriptione tolluntur.
Unde Innocentius Papa ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

789/790
Gehe zu Spalte: