C. XLIX. Duos episcopatus in unum redigere apostolica ualet auctoritas.
Idem Iohanni Episcopo. [Veliterno, lib. II. epist. 35.]Postquam hostilis inpietas diuersarum ciuitatum ita
(peccatis facientibus) desolauit ecclesias, ut reparandi eas
spes nullo modo populo deficiente remanserit, maiori
ualde cura constringimur, ne defunctis earum sacerdotibus
reliquiae plebis nullo pastoris moderamine gubernante
per inuia fidei hostis callidi rapiantur (quod absit) insidiis.
Huius ergo rei sollicitudine sepe conmoniti, hoc nostro
sedit cordi consilium, ut uicinis eas mandaremus pontificibus
gubernandas. Ideoque fraternitati tuae curam gubernationemque
Triumtabernensium ecclesiae preuidimus
conmittendam, quam tuae ecclesiae aggregari unirique necesse
est, quatinus utrarumque ecclesiarum sacerdos recte
Christo adiuuante possis existere, queque tibi de eius
patrimonio, uel cleri ordinatione seu promotione uigilanti
ac canonica uisa fuerint cura disponere, quippe ut pontifex
proprius liberam habeas ex presenti nostra permissione
licentiam.