Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LX. Nichil de iure suae diocesis episcopi presumant auferre.

Constitutum est a presenti concilio, episcopos dioceses
suas ita regere, ut nichil ex earum iure presumant auferre,
sed iuxta priorum auctoritatem conciliorum tam de oblationibus
quam de tributis ac frugibus tertiam consequantur.
Quod si amplius quippiam ab eis presumptum
extiterit, per concilium restauretur, appellantibus ipsis
conditoribus, aut certe propinquis eorum, si iam illi a seculo
discesserunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

781/782
Gehe zu Spalte: