Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXI. Possessiones ecclesiae derelictas nulli sit licentia alienandi.

Item Simacus Papa. [ad Caesarium fratrem c. 1.]
Possessiones, quas unusquisque ecclesiae proprio
dedit aut reliquit arbitrio, alienare quibuslibet titulis atque
distractionibus, uel sub quocumque argumento non
patimur, nisi forte aut clericis bonorum meritis,
aut monasteriis religionis intuitu, aut certe peregrinis, si
necessitas largiri suaserit; sic tamen, ut hec ipsa non perpetuo,
sed temporaliter perfruantur.
Gratian. Sed illud Tolletani concilii ita intelligendum est,
ut episcopi preter quartam uel tertiam, que secundum locorum
diuersitates eis debetur, nichil contingant.
Unde in Concilio Leonis Papae [IV. c. 26.] statutum est:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

781/782
Gehe zu Spalte: