Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LIX. Res ecclesiastica principum auctoritate distribui non possunt.

Item ex libro Capitulorum Karoli et Lodowici
Inperatorum. [c. 83.]
Quia iuxta sanctorum Patrum traditionem nouimus res
ecclesiae uota fidelium esse, precia peccatorum, et patrimonia
pauperum, cuique non solum habita conseruare,
uerum etiam, Deo opitulante, conferre temptamus.
Ut autem ab ecclesiasticis de diuidendis rebus ecclesiae
suspicionem dudum conceptam penitus amoueamus,
statuimus, ut neque nostris, neque filiorum, et,
Deo dispensante, successorum nostrorum temporibus,
ullam penitus diuisionem aut iacturam patiantur.


Gratian. Cum ergo preter conscientiam episcopi, uel eius,
cui huiuscemodi offitia conmissa sunt, quilibet prohibetur
lationes ecclesiae distribuere, liquido apparet, quod cum episcopi
consensu quibuslibet ecclesiis possint distribui.
§. 1. Huic interpretationi uidetur contraire auctoritas illa
Tolletani Concilii. [IV., c. 32.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

779/780
Gehe zu Spalte: