Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVIII. Absque episcoporum consensu laici presbiteros de ecclesiis non eiciant.

Item ex Concilio Cabilonensi. [II. c. 42.]
Inuentum est, quod multi arbitrii sui temeritate, et
(quod est grauius) ducti cupiditate, presbiteris quibuslibet


absque consensu suorum episcoporum ecclesias dant uel
auferunt. Unde oportet, ut canonica regula seruata nullus
absque consensu episcopi sui cuilibet presbitero ecclesiam
det; quam si iuste adeptus fuerit, hanc non nisi graui
culpa coram episcopo canonica seueritate amittat.
Gratian. Sicut ergo auctoritate Ieronimi decimas male
possessas a laicis episcopo consentiente licet monachis de manu
laicorum recipere, et eas perpetua stabilitate tenere, sic et ecclesias
a laicis male detentas cum consensu episcoporum licet monachis
ad ordinandum accipere, et eis in perpetuum prouidere.
Unde Urbanus II:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

809/810
Gehe zu Spalte: