Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLII. Publicae penitenciae subiciantur qui circumueniendo aliquos tondere presumunt.

Item ex Concilio Moguntinensi.
VI. Pars. Constituit sane sacer iste conuentus, ut
episcopi siue abbates, qui, non in fructum animarum,
sed in auaritiam et turpe lucrum inhiantes, quoslibet
homines circumueniendo totonderunt, et res eorum tali
persuasione subripuerunt, penitenciae canonicae utpote
turpis lucri sectatores subiaceant. Hi uero, qui
illecti comam deposuerunt, in eo, quod ceperunt, perseuerare
cogantur, res uero eorum heredibus reddantur. ]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

811/812
Gehe zu Spalte: