Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVII. In ordinem clericatus promoueri monachi possunt.

Idem ad eundem. [eadem epistola superius]
Si clericatus titillat desiderium, discas quod possis
docere, et rationabilem hostiam offeras Deo, ne miles
ante quam tiro, ne prius magister sis quam discipulus. §. 1.
Non est humilitatis meae neque mensurae iudicare de ceteris,
et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam
dicere. Habeant illi ordinem suum et gradum, quem si
tenueris, quomodo in eo tibi uiuendum sit editus ad Nepocianum
liber docere te poterit. §. 2. Nunc monachi cunabula
moresque discutimus, et eius monachi, qui liberalibus
studiis eruditus in adolescentia iugum Christi collo suo
inposuit. Primumque tractandum est, utrum solus, an cum
aliis in monasterio uiuere debeas. Michi placet, ut habeas
sanctorum contubernium, nec ipse te doceas, et absque
doctore ingrediaris uiam, quam numquam ingressus
es.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

767/768
Gehe zu Spalte: