C. XXV. Monachi presbiterii honore decorati potestatem habent ligandi et soluendi.
Item ex decreto Bonifatii Papae.Sunt nonnulli nullo dogmate fulti, audacissime quidem,
zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati,
asserentes monachos, quia mundo mortui sunt et Deo uiuunt,
sacerdotalis offitii potentia indignos, neque penitenciam,
neque Christianitatem largiri, neque absoluere
posse per sacerdotalis offitii diuinitus sibi iniunctam potestatem.
Sed omnino labuntur. §. 1. Neque enim
B. Benedictus, monachorum preceptor almificus, huiuscemodi
rei aliquo modo fuit interdictor, sed eos secularium
negociorum edixit expertes fore tantummodo.
Quod quidem apostolicis documentis, et omnium sanctorum
Patrum institutis non solum monachis, sed etiam canonicis
magnopere inperatur. "Nemo enim militans
Deo inplicat se negociis secularibus." §. 2. Tantorum igitur
Patrum instituti exemplis (quibus periculosissimum
est refragari) credimus a sacerdotibus monachis
ligandi soluendique offitium Deo operante digne administrari,
si eos digne contigerit hoc ministerio sublimari.
§. 3. Decertantes igitur monachicae professionis
presbiteros sacerdotalis potentiae arcere offitio,
omnimodo precipimus, ut ab huiuscemodi ausibus reprimantur
in posterum, quia quanto magis quisque est
celsior tanto illis erit potentior.
Gratian. His omnibus auctoritatibus perspicue monstratur,
monachos posse penitenciam dare, baptizare, et cetera sacerdotalia
offitia licite administrare. Quod uero populi electione, episcoporum
institutione, et abbatis consensu potestatem suam
exequi ualeant, Ieronimi, Gelasii et Gregorii auctoritate
probatur.
Ait enim Ieronimus ad Rusticum Monachum:
[epist. IV.]