Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Presbiteri in monasteriorum ecclesiis instituantur per abbates.

Visis litteris karitatis uestrae, quibus satis perpenditur,
quanto studio huic sanctae sedi reuerentiam exhibetis, non
modice gauisi sumus. Nunc itaque super ea, que consuluistis,
ut karissimo fratri benigne discretum consilium damus.
Delegauit enim nobis pia mansuetudo uestra, utrum ecclesiae
pro quiete monachorum a sanctis conciliis catholicisque
episcopis eis traditae per sacerdotes ab eis ordinatos et
inuestitos debeant institui. Addidit quoque fraternitas tua,
litem et seditionem inter clericos monachosque ex hac causa
non modicam esse ortam; quod instigatione uersuti hostis
nemo fieri ambigat. Habet enim mille nocendi modos,
nec ignoramus astutiam eius. Conatur namque a principio
ruinae suae unitatem ecclesiae rescindere, karitatem uulnerare,
sanctorum operum dulcedinem inuidiae felle inficere,
et omnibus modis humanum genus euertere et perturbare.
Dolet enim satis et erubescit karitatem, quam in celo nequiuit
habere, homines constantes ex lutea materia in terra
tenere. Unde oportet (quantum fragilitati nostrae conceditur)
ut omnes aditus nocendi eius uersuciae muniamus,
ne mors ingrediatur per portas nostras. §. 1. Consilio
itaque multorum fratrum diligenter exquisito decernimus,
ut amodo ecclesiae monachis traditae per suos sacerdotes


instituantur. Diuinae enim leges habent et seculares, ut
cuius est possessio eius fiat institutio, et si in dando quod
maius est facilis fuit karitas, sit facilior in concedendo quod
minus est sancta largitas. Maius enim fuit possessionem
dare quam sit inuestituram concedere. Quomodo possessoris
iura cognoscentur, et suarum rerum sibi tributa
reddentur, ubi quod suum est per alterum datur, et, cum
uoluerit, aufertur? Humani moris est illum uereri, cuius
iudicio et uoluntate nunc erigitur, nunc deprimitur. Unde
fit, ut in partem episcopi ad seruiendum sacerdos procliuior
fiat, et sic episcopus quod sancte et religiose dederat quadam
simulata auctoritate ad se trahat. Sic itaque priuatur
mercede, quam consecutus fuerat, tum quia ficta karitate
aufert quod dederat, tum quia prauorum sacerdotum discordias,
et scissuras amantium, uerbis nimis factus credulus,
quod prius fucate moliebatur lucrari post detecta fraude
conatur quadam usurpatione ex toto auferre. Quorum auertentes
calliditates et hostis uersuti suasiones, deinceps
omnino licentiam damus suarum ecclesiarum inuestitores
fieri, ita tamen, ut iudicio sinodi, si contra sacerdotium
agere presumpserint, multentur, et felici mucrone episcopi
sacerdotum piacula resecentur.
II. Pars. Gratian. Hac auctoritate monachis conceditur
inuestitura suarum ecclesiarum. Sed uidetur contraire Urbanus
papa II., dicens:

< Dokument zurück | | Dokument vor >